Officium Beatæ Mariæ Virginis Quod omnibus anni temporibus unum et idem dicitur juxta ritum Sanctae Mediolanensis Ecclesiae - 1957 |
Ad
Matutinum
Ave,
Maria, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et
benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro
nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. [Hallelujah]
Hymnus
Mystérium Ecclésiæ Hymnum Christo reférimus, Quem génuit Puérpera Verbum Patris in Fílium. Sola in sexu fémina Elécta es in saéculo, Et meruísti Dóminum Sancto portáre in útero. Vates antíqui témporis Prædíxerat quod factum est: Quia Virgo concíperet, Et páreret Emmanúel. Mystérium hoc magnum est, Mariæ quod concéssum est, Ut Deum per quem ómnia Ex se videret prógredi. Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, In sempitérna sécula. Amen.
Responsorium post hymnum: Congratulamini mihi, omnes qui diligitis Dominum: quia, cum essem parvula, placui Altissimo: ¶ Et de meis visceribus genui Deum et hominem. V. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes; quia ancillam humilem respexit Deus: ¶ Et de meis visceribus genui Deum et hominem.
In diebus officii non solemni et feriali Antiphona:
Laudabilis.
In diebus officii solemni Antiphona: Benedictus es, Domine Deus, patrum nostrorum, et laudabilis * et gloriosus in saecula.
Canticum: Dan. 3 Benedictus es, Domine Deus, patrum nostrorum, * et laudabilis. Et benedictum nomen gloriae tuae, quod est sanctum * et laudabile. Benedictus es in templo sancto gloriae tuae * et laudabilis. Benedictus es super sedem sanctam deitatis tuae * et laudabilis. Benedictus es super thronum sanctum regni tui, * et laudabilis. Benedictus es super sceptra divinitatis tuae, * et laudabilis. Benedictus es qui sedes super Cherubim et Seraphim, * et laudabilis. Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris, * et laudabilis. Benedicant te omnes Angeli et Sancti tui, * et laudabilem. Benedicant te caeli, terra, mare et omnia quae in eis sunt, * et laudabilem. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * et laudabili. Sicut
erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, amen, *
et laudabili.
In diebus officii non solemni et feriali Antiphona: Laudabilis. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen.
In diebus officii solemni Antiphona: Benedictus es, Domine Deus, patrum nostrorum, et laudabilis * et gloriosus in saecula. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen.
DIEBUS DOMINICIS dicuntur
Cantica sequentia
Antiphona: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum.
Canticum Annae 1 Reg. 2 Confirmatum est cor meum in Domino * et exaltatum est cornu meum Deo meo, Dilatatum est os meum super inimicos meos: * laetata sum in salute tua. Quoniam non est sanctus quomodo Dominus, et non est justus quomodo Deus noster, * et non est sanctus praeter te. Nolite gloriari superbe, nolite loqui excelsa, * et non exeat verbum magnum ex ore vestro. Quoniam Deus scientiae Dominus, * et Deus qui praeparat voluntates suas. Arcum potentium infirmavit Dominus, * et infirmos praecinxit virtute. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen.
Antiphona:
Beatus ille venter, qui te portavit, Christe: et beata ubera, quae te
lactaverunt Dominum et Salvatorem mundi, qui pro salute generis humani
carnem assumere dignatus es.
Ex eodem Cantico Pleni panibus minorati sunt; * et esurienties transierunt terram. Sterilis peperit septem; * et foetosa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et vivificat; * deducit ad inferos, et reducit. Dominus pauperes et divites facit; * humiliat, et exaltat. Suscitat a terra pauperem, * et de stercore erigit inopem. Et sedere facit eum cum potentibus plebis, * et sedem gloriae possidere facit eum. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Beatus ille venter, qui te portavit, Christe: et beata ubera, quae te lactaverunt Dominum et Salvatorem mundi, qui pro salute generis humani carnem assumere dignatus es. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen.
Antiphona:
Magnificamus te, Dei Genitrix, quia ex te natus est Christus,
salvans omnes, qui te glorificant. Sancta Domina Dei Genitrix,
sanctificationes tuas transmitte nobis.
Ex eodem Cantico Deus votum oranti, * et benedicens annos justi. Quia non in virtute sua potens est vir: * Dominus infirmum facit adversarium ejus, Dominus sanctus. Non glorietur potens in virtute sua, * neque glorietur dives in divitiis suis. Sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et intelligere Dominum, * facere judicium et justitiam super terram. Dominus ascendit in caelos, et tonabit; * et ipse judicabit extrema terrae, quia justus est: Dans virtutem regibus nostris, * et exaltabit cornu Christi sui. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Magnificamus te, Dei Genitrix, quia ex te natus est Christus, salvans omnes, qui te glorificant. Sancta Domina Dei Genitrix, sanctificationes tuas transmitte nobis. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen.
Benedictiones
et lectiones, ut infra.
FERIA II ET V dicuntur
Psalmi sequentes
Antiphona: Exaltata est sancta Dei Genitrix super chorus Angelorum ad caelestia regna.
Psalmus 8 Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos: * ex ore infantium et lactantentium perfecisti laudem, Propter inimicos tuos, * ut destruas inimicum et defensorem. Quoniam videbo caelos, opera digitorum tuorum; * lunam et stellas, quae tu fundasti. Quid est homo, quod memor es ejus? * aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minorasti eum paulominus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, * et costituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi * volucres caeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Exaltata est sancta Dei Genitrix super chorus Angelorum ad caelestia regna. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen
Antiphona:
Super salutem et omnem pulchritudinem electa es a Domino, sancta Dei
Genitrix.
Psalmus 18 Caeli enarrant gloriam Dei; * et opera manuum ejus annunciat firmamentum. Dies diei eructat verbum; * et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, * quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, * et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum: * et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo caelo egressio ejus, * et occursus ejus usque ad summum ejus. Et non est, qui se abscondat a calore ejus: * lex Domini irreprehensibilis, convertens animas. Testimonium Domini fidele, * sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda; * praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus * permanet in saeculum saeculi. Judicia Dei vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, * et dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendo illa retributio multa; * delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine; * et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero; * et emundabor a delicto maximo. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei; * et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus * et redemptor meus. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Super salutem et omnem pulchritudinem electa es a Domino, sancta Dei Genitrix. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen
Antiphona:
Surge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum meum, et fluent aromata.
Psalmus 23 Domini est terra et plenitudi ejus, * orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Ipse super maria fundavit eum, * et super flumina praeparavit eum. Quis ascendit in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, * nec juravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino, * et misericordiam a Deo salutari suo. Haec est generatio quaerentium Dominum, * quaerentium faciem Dei Jacob. Tollite portas principis vestri; et elevamini, portae aeternales; * et introibit Rex gloriae. Quis es iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens: * Dominus potens in proelio. Tollite portas principis vestri; et elevamini, portae aeternales; * et introibit Rex gloriae. Quis es iste Rex gloriae? * Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Surge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum meum, et fluent aromata. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen
Benedictiones
et lectiones, ut infra.
FERIA III ET VI dicuntur Psalmi sequentes
Antiphona:
Beata progenies, unde Chriustus natus est; quam gloriosa est Virgo, quae
caeli regem genuit!
Psalmus 44 Eructavit cor meum verbum bonum; * dico ego opera mea Regi. Lingua mea calamus scribae * velociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis; * propterea benedixit te Deus in aeternum. Accincegere gladium tuum circa femur tuum, Potentissime; * specie tua et pulchritudine tua intende, prospera et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam * deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, Potentissime, * populi sub te cadent, in corda inimicorum Regis. Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: * virga recta est virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; * propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, * a gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt, Filiae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis * in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, * et obliviscere populum tuum et domum patris tui: Quoniam concupivit rex speciem tuam; * quia ipse est Dominus Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: * vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Omnis gloria filiae regis ab intus; * in fimbriis aureis, circumamicta varietate. Afferentur regi virgines post eam: proximae ejus afferntur tibi in laetitia et exsultatione: * adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: * constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, * in omni generatione et progenie. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum * et in saeculum saeculi. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Beata progenies, unde Chriustus natus est; quam gloriosa est Virgo, quae caeli regem genuit! Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen
Antiphona:
Hortus conclusus Dei Genitrix: hortus conclusus et fons signatus.
Psalmus 45 Deus noster refugium et virtus, * adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus, dum conturbabitur terra, * et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus; * turbati sunt montes a fortitudine ejus. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus non commovebitur; * adjuvabit eam Deus a matutino in matutinum. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna; * dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum; * susceptor noster Deus Jacob. Venite et videte opera Dei, quae posuit prodigia super terram: * auferens bella usque ad fines terrae, Arcum conteret, et confringet arma, * et scuta comburet igni. Vacate et videte, quoniam ego sum Deus; * exaltabor inter gentes, et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum; * susceptor noster Deus Jacob. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Hortus conclusus Dei Genitrix: hortus conclusus et fons signatus. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen
Antiphona:
Revertere, revertere Sunamiti. Revertere, revertere ut intueamur te.
Psalmus 86 Fundamenta ejus in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: * memor ero Rahab et Babylonis scientibus me. Ecce, alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiophum, * hi fuerunt illic. Mater Sion dicet: Homo et homo factus est in ea; * et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit scripturas populorum et principum, * horum qui fuerunt in ea. Sicut laetantibus omnibus nobis * habitatio est in te. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Antiphona: Revertere, revertere Sunamiti. Revertere, revertere ut intueamur te. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R.
Amen
Benedictiones
et lectiones, ut infra
FERIA IV ET SABBATO dicuntur
Psalmi sequentes
Antiphona: Beatam me dicent omnes generationes; quia ancillam humilem respexit Deus. Psalmus 95 Cantate Domino canticum novum, * cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus: * bene annunciate de die in diem salutare ejus. Annunciate inter gentes gloriam ejus, * in omnibus populis mirabilia ejus: Quoniam magnus Dominus et laudabilis valde; * terribilis est super omnes deos: Quoniam omnes dii gentium daemonia; * Deus autem noster caelos fecit. Confessio et species in conspectu ejus: * sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: * afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus: * adorate Deominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus omnis terra: * dicite in nationibus, quia Dominus regnavit; etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Judicabit populos in aequitate: * laetentur caeli, et exsultet terra, Moveatur mare et plenitudo ejus; * gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit: * quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate; * et populos in veritate sua. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
Antiphona: Beatam me dicent omnes generationes; quia ancillam humilem respexit Deus. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen
Antiphona:
Beata es, Maria, quae credidisti: perficientur in te, quae dicta sunt
tibi a Domino.
Psalmus 96 Dominus regnavit, exsultet terra, * laetentur insulae multae. Nubes et caligo in circuitu ejus: * justitia et judicium correctio sedis ejus. Ignis in conspectu ejus praecedet, * et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae: * vidit, et commota est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, * a facie Domini omnis terra. Annunciaverunt caeli justitiam ejus; * et viderunt omnes populi gloriam ejus. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, * qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes Angeli ejus: * audivit, et laetata est Sion. Et exsultaverunt filiae Judae * propter judicia tua, Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram: * nimis exaltatus es super omnes deos. Qui diligitis Dominum, odite malignitatem: * custodit Dominus animas servorum suorum, et de manu peccatorum liberabit eos. Lux orta est justo, * et rectis corde laetitia. Laetamini, justi, in Domino, * et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
Antiphona: Beata es, Maria, quae credidisti: perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen
Antiphona: Maria Virgo, semper laetare: quae tantam gratiam meruisti a Domino, caeli et terrae Creatorem de tuo utero generare.
Psalmus 97 Cantate Domino canticum novum; * quia mirabilia fecit Dominus. Salvavit eum dextera ejus, * et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus Salutare suum: * ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. Memor fuit misericordiae suae Jacob * et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes fines terrae Salutare Dei nostri; jubilate Deo, omnis terra; * cantate, et exsultate, et psallite. Psallite Domino in cithara * in cithara et in voce psalmi. In tuba abietum, et voce tubae corneae, * jubilate in conspectu Regis Domini. Moveatur mare et plenitudo ejus; * orbis terrarum et universi, qui habitant in ea. Flumina plaudent manibus in idipsum; montes exsultabunt ante faciem Domini, quoniam venit, * quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in justitia, * et populos in aequitate. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
Antiphona: Maria Virgo, semper laetare: quae tantam gratiam meruisti a Domino, caeli et terrae Creatorem de tuo utero generare. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen
LECTIONES
V.
Jube, Domine, benedicere. Qui natus est de Virgine purget nos ab omni
crimine. R. Amen
LECTIO I Eccli. 24 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei. In me omnis gratia viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutus. Tu autem Domine, nostri miserere. R. Deo gratias. R. Beata et venerabilis Virgo, quibus te laudibus praeferam, nescio: ¶ Quem caeli non capiunt, tuis gremiis continetur. V.
Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui, qui est
Christus Dominus: ¶ Quem caeli non capiunt, tuis gremiis continetur.
V. . Jube, Domine, benedicere. Per Virginem concedat nobis Dominus salutem et pacem. R. Amen.
Lectio II Transite ad me, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. Spiritus enim meus super mel dulcis: et haereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Tu autem, Domine, nostri miserere. R. Deo Gratias R.
Sancta Domina, Dei Genitrìx, ¶ Intercede pro nobis. V. Deprecare
pro nobis Filium Dei: ¶ Intercede pro nobis.
V.
. Jube, Domine, benedicere. Precibus et meritis beatissimae Virginis
Mariae perducate nos ad Dominus ad gaudia vitae aeternae. R. Amen.
Lectio III Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur; et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tu autem, Domine, nostri miserere. R.
Deo Gratias.
Hymnus Te Deum Hic
autem hymnus dicitur Domin. Diebus, et cujusumque Sancti Festis.
Hymn. S. Ambrosii et S. Augustini. Te Deum laudámus * te Dóminum confitémur. Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur. Tibi omnes Angeli * tibi caeli et univérsæ Potestátes. Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant. Sanctus, * Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra * majestátis glóriæ tuæ. Te gloriósus * Apostolórum chorus. Te Prophetárum * laudábilis númerus. Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus. Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia. Patrem * imménsæ majestátis. Venerándum tuum verum * et únicum Fílium. Sanctum * quoque Paraclétum Spíritum. Tu, Rex * glóriæ, Christe. Tu Patris * sempitérnus es Fílius. Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem * non horruísti Vírginis úterum. Tu, devícto mortis acúleo * aperuísti credéntibus regna cœlórum. Tu ad déxteram Dei sedes * in glória Patris. Judex * créderis esse ventúrus. Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni * quos pretióso sánguine redemísti. Ætérna fac cum Sanctis tuis * glória numerári. Salvum fac pópulum tuum, Dómine * et bénedic hæreditáti tuæ. Et rege eos * et extólle illos usque in ætérnum. Per síngulos dies * benedícimus te. Et laudámus nomen tuum in aeternum * et in saeculum saeculi. Dignáre, Dómine die isto * sine peccáto nos custodíre. Miserére nostri, Dómine * miserére nostri. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos * quemádmodum sperávimus in te. In
te, Dómine, sperávi * non confúndar in ætérnum.
Absoluto
Matutino, si non dicuntur statim Laudes, ita concludendum erit:
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Oratio Expelle, Domine, tenebras a cordibus nostris: et lucem tuam mentibus nostris infunde. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. V. Benedicamus Domino. R. Deo Gratias. Laudes,
si non separantur a Matutino, inchoatur ab antiphona ad Benedictus;
secus a versu Deus in adjutorium.
Ad Laudes
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. [Hallelujah]
Antiphona:
In flore Mater, in partu
Virgo: gaude et laetare, Virgo Mater Domini. Hallelujah.
Canticum Zachariae Luc 1 Benedictus Dominus, Deus Irsael: * quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae; Et erexit nobis cornu salutis, * in domo David pueri sui: Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum, * qui ab aevo sunt; Dare salutare de inimicis nostris, * et de manu omnium qui odérunt nos; Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, * et memorare testamenti sancti sui. Jusjurandum quod juravit ad Abraham, patrem nostrum, daturum se nobis; * ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris, Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis: * praeíbis enim ante faciem Domini parare vias ejus; Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * in remissionem peccatorum eorum. Per viscera miscericordiae Dei nostri, * in quibus visitavit nos Oriens ex alto, Illuminare eos qui in tenebris et umbra mortis sedent, * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona:
In flore Mater, in partu
Virgo: gaude et laetare, Virgo Mater Domini. Hallelujah. Kyrie,
eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Oratio Secreta Oremus eus, qui tribus Pueris in camino ignius positis quartus adesse dignatus es, cui facillimum est ignium temperare naturas, et extinguere flammarum impetus: eamdem, Domine, ad protegendas et liberandas animas nostras extende virtutem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat (V.Alta voce) Una cum Sancto Spiritu in saecula saeculorum. R.
Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Antiphona:
Dignus es, Domine, Deus
noster, accipere gloriam et honorem.
Canticum trium puerorum. Dan. 3. Benedícite, * omnia opera Domini, Domino. Benedícite, * caeli Domino. Benedicite, * Angeli Domini, Domino. Benedícite, * aquae omnes quae super caelos sunt, Domino. Benedícite, * omnes virtutes Domini, Domino. Benedícite, * sol et luna, Domino. Benedícite, * stellae caeli, Domino. Benedícite, * omnis imber et ros, Domino. Benedícite, * omnis spiritus, Domino. Benedícite, * ignis et aestus Domino. Benedícite, * noctes et dies, Domino Benedícite, * lumen et tenebrae, Domino. Benedícite,* frigus et aestus Domino. Benedícite, * pruina et nives, Domino. Benedícite, * fúlgura et nubes, Domino. Benedícat, * terra, Domino Benedicite, * montes et colles, Domino. Benedicite, * omnia nascentia in terra,Domino. Benedícite, * mária et flumina et fontes, Domino. Benedícite, * cete et omnia quae moventur in aquis, Domino. Benedícite, * vólucres caeli, Domino. Benedícite, * bestiae et omnia jumenta, Domino. Benedícite, * filii hominum, Domino. Benedicat, * Israel, Domino. Benedícite * sacerdotes Domini, Domino. Benedícite, * servi Domini, Domino. Benedícite , * spiritus et animae justorum, Domino. Benedícite, * sancti et humiles corde, Domino. Benedícite, * Ananía, Azaría et Misael, Domino. Benedicamus, * Patrem, et Filium, et Sanctum Spiritum. Hymnum
dicamus, * et superexaltemus eum in saecula
Antiphona: Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam et honorem. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Oratio I eus,
qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecundae, humano generi
praestitisti, tribue, quaesumus: ut ipsam pro nobis intercedere
sentiamus, per quem meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat.
V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat..
Antiphona:
Laudabilis Virgo, quae meruisti portare in tuo utero Salvatorem mundi.
Psalmi
Laudativi
Psalmus 148 Laudate Dominum de caelis * laudate eum in excelsis. Laudate eum, omnes Angeli ejus; * laudate eum, omnes Virtutes ejus. Laudate eum, sol et luna; * laudate eum, omnes stellae et lumen. Laudate eum, caeli caelorum; * et aquae omnes, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini: Quia ipse dixit et facta sunt; * ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi: * praeceptum posuit, et non praeteríbit. Laudate Dominum de terra, * dracones et omnes abyssi; Ignis, grando, nix, glacies, * spiritus procellae, qui faciunt verbum ejus; Montes et omnes colles, * ligna fructifera et omnes cedri; Bestiae et omnia jumenta, * serpentes et vólucres pennatae. Reges terrae et omnes populi, * principes et omnes judices terrae; Juvenes et virgines, seniores cum junioribus * laudent nomen Domini: Quia exaltatum est nomen ejus solius, confessio ejus super caelum et terram: * et exaltabit cornu populi sui. Hymnus
omnibus sanctis ejus, * filiis Israel, populo appropinquanti sibi.
Psalmus 149 Cantate Domino canticum novum: * laudatio ejus in ecclesia Sanctorum. Letetur Israel in eo qui fecit ipsum; * et fliiae Sion exsultent super regem suum Laudent nomen ejus in choro; * in tympano et psalterio psallant ei. Quia beneplácitum est Domino in populo suo * et exaltabit mansuetos in salutem. Exsultabunt Sancti in gloria, * laetabuntur in cubilibus suis. Exaltationes Dei in faucibus eorum; * et gladii bis acuti in manibus eorum: Ad faciendam vindictam in nationibus , * increpationes et in populis; Ad alligandos reges eorum in compédibus, * et nobiles eorum in vinculis férreis; Ut
faciant in eis judicium conscriptum: * gloria haec est omnibus sanctis
ejus.
Psalmus 150 Laudate Deum in sanctis ejus; * laudate eum in firmamento virtutis ejus Laudate eum in potentatibus ejus; * laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Laudate eum in sono tubae; * laudate eum in psalterio et cíthara. Laudate eum in tympano et choro; * laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis benesonantibus; * laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis
spiritus laudet Dominum.
Psalmus 116 Laudate Dominum omnes gentes, *et collaudate eum, omnes populi; Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, * et veritas Domini manet in aeternum. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Capitulum Pulchra
facie et pulchrior fide, beata es, Virgo.
Antiphona:
Laudabilis Virgo, quae meruisti portare in tuo utero Salvatorem mundi.
Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie,
eleison. Kyrie, eleison.
V. Domine exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Psalmus Directus
Psalmus 86 Fundamenta ejus in montibus sanctis: * díligit Dominus portas Sion super omnia tabernácula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: * memor ero Rahab et Babylónis scientibus me. Ecce alienígenae, et Tyrus, et populus Aethíophum, * hi fuérunt illic. Mater Sion dicet: Homo et homo factus est in ea; * et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit scripturas populorum et príncipum, * horum qui fuérunt in ea. Sicut laetantibus omnibus nobis * habitatio est in te. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Hymnus
Vere gratia plena es, Et gloriosa pérmanes, Quia ex te natus est Christus, Per quem facta sunt omnia. Pastores, qui audierant Cantari Deo gloriam, Cucurrérunt in Bethlehem Natum videre Dominum. Sic Magi ab ortu solis, Per sideris incidium, Portantes typum gentium, Primi obtulerunt munera. Rogemus ergo, populi, Dei Matrem et Virginem, Ut ipsa nobis impetret Pacem et indulgentiam. Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito In sempiterna saecula. Amen.
Kyrie eleison, duodecies. V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Psall. Sub tuum misericordiam confugimus Dei genitrix; ut nostram deprecationem ne indúcas in tentationem, sed de periculo libera nos, sola casta et benedicta. Hallelujah. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Iter Sub tuum
misericordiam confugimus Dei genitrix; ut nostram deprecationem ne
indúcas in tentationem, sed de periculo libera nos, sola casta et
benedicta. Hallelujah.
Compl.
Sit splendor Domini * Dei
nostri super nos. Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Oratio II Pórrige
nobis, Deus, dexteram tuam: et intercessione beatae Dei Genitricis
Mariae auxilium nobis supernae virtutis impende. Per eundem Dominum.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicat et exaudiat nos, Deus: R. Amen. V. Procedamus cum pace: R. In nomine Christi. V. Benedicamus Domino. R. Deo Gratias Pater noster..... V. Et ne nos inducas in tentationem: R. Sed libera nos a malo. V. Sancta Trinitas nos semper salvet et benedicat: R. Amen. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace.
Ad
Primam
Deus, +. in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut
erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen.
[Hallelujah]
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen.
Psalmus 53 Deus, in nomine tuo salvum me fac, * et in virtute tua libera me. Deus, exaudi orationem meam; * auribus pércipe verba oris mei: Quoniam aliéni insurrexerunt super me, * et fortes quaesierunt animam meam. Non proposuerunt Deum ante conspectum suum: * ecce enim Deus ádjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis; * et in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi, * et confitebor nomini tuo, Domine; quoniam bonum est. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me; * et super inimicos meos respexit oculus meus.
Psalmus 84 Benedixisti, Domine, terram tuam: * avertisti captivitatem ab Jacob. Remisisti iniquitatem plebis tuae: * operuisti omnia peccata eorum. Mitigasti omnem iram tuam: * avertisti ab ira indignationis tuae. Converte nos, Deus salutaris noster, * et averte iracundiam tuam a nobis. Ne in aeternum irascáris nobis, * aut extendas iram tuam a generatione et progenie. Deus, tu convertens vivificabis nos; * et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; * et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam, * et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur coram ipso. Verúmtamen prope timentes eum salutare ipsius, * ut inhábitet gloria in terra nostra. Misericordia et veritas obviavérunt sibi; * justitia et pax complexae sunt se. Veritas de terra orta est, * et justitia de caelo prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem; * et terra nostra dabit fructum suum. Justitia
ante eum ambulabit, * et ponet in via gressus suos.
Psalmus 116 Laudate Dominum omnes gentes, *et collaudate eum, omnes populi; Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, * et veritas Domini manet in aeternum. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah.
Epistolella Sap. 8. Sapientia vincit malitiam. Attingit ergo fine usque ad finem fortiter, et dispónit omnia suaviter. R. Deo gratias.
Responsorium breve: Ave, Maria, gratia plena. Iter Ave, Maria, gratia plena: * Dominus tecum. V. Benedicta tu inter mulíeres. R. Dominus tecum. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto R. Ave, Maria, gratia plena: * Dominus tecum
Capitulum Post partum Virgo inviolata permansisti; Dei Genitrix, intercede pro nobis. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Oratio Famulorum
tuorum quaesumus, Domine, delictis ignósce: et, quia tibi placére de
actibus nostris non valémus, Genitricis Filii tui Domini nostri
intercessione salvemur. Per eumdem.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicamus Domino: R. Deo gratias. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. R.
Amen.
Ad
Tertiam
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. [Hallelujah]
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In
sempiterna saecula. Amen.
Psalmus 119 Ad Dominum, cum tribularer, clamavi; * et exaudivit me. Domine, libera animam meam a labiis iniquis * et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae * cum carbonibus desolatoriis. Heu me! quia incolatus meus prolongatus est; * habitare cum habitantibus Cedar. Multum
íncola fuit anima mea: cum his qui odérunt pacem, eram pacificus: * cum
loquebar illis, impugnabant me gratis.
Psalmus 120 Levavi oculos meos ad montes, * auxilium mihi. Auxilium rneum a Domino, * qui fecit caelum et terram. Non det in commotionem pedem tuum, * neque dormiet, qui custodit te. Ecce non dormitabit, neque dormiet, * qui custódit Israel. Dominus custodiat te; Dominus protectio tua * super manum dexterae tuae. Per diem sol non uret te, * neque luna per noctem. Dominus custodiat te ab omni malo: * custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat intróitum tuum et éxitum tuum, * ex hoc nune et usque in saeculum.
Psalmus 121 Laetatus sum sum in his, quae dicta sunt mihi: * domum Domini íbimus. Stantes erant pedes nostri * in atriis tuis, Jerusalem. Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, * cuius participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, * testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. Quia illic sedérunt sedes in judicio, * sedes super domum David. Interrogate quae ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua * et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos * loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei mei * exquisivi bona tibi, Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah.
Epistolella Eccli. 24 Sicut cinnamónum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. R. Deo gratias.
Responsorium breve: Post partum Virgo. Iter Post partum Virgo * Inviolata permansisti. V. Dei Genitrix, intercede pro nobis. R. Inviolata permansisti. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R.
Post partum Virgo * inviolata permansisti.
Capitulum Benedicta tu inter mulleres, * Et benedictus fructus ventris tui. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Oratio Prótege, quaesumus, Domine, famulos tuos subsídiis pacis: et beatae Mariae patrociniis confidentes a cunctis hostibus nos redde securos. Per Dominum. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicamus Domino: R. Deo gratias. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. R.
Amen.
Ad
Sextam
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. [Hallelujah]
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In
sempiterna saecula. Amen.
Psalmus 122 Ad te levavi oculos meos,* qui hábitas in cae1o. Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum suorum; Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis, Domine, miserere nobis; *quia multum repleti sumus contemptione. Et multum repleta est anima nostra: * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Psalmus 123 Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nune Israel * nisi quod Dominus erat in nobis; Cum insúrgerent homines in nos, * fórsitan vivos deglutissent nos: Cum irasceretur animus eorum adversum nos, * fórsitan ut aquam absorbuissent nos. Torrentem pertransivit anima nostra:* fórsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Benedictus Dominus * qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium: Laqueus contrítus est, * et nos liberati sumus. Adjutorium
nostrum in nomine Domini, * qui fecit caelum et terram.
Psalmus 124 Qui confídunt in Domino, sicut mons Sion; * n on commovebitur in aeternum, qui hábitat in Jerusalem. Montes in circúitu ejus, et Dominus in circúitu populi sui, * ex hoc nune et usque in saeculum. Quia non remittet Dominus virgam peccatorum * super sortem justorum; Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas: * bénefac, Domine, bonis et rectis corde. Declinantes autem ad obligationem addúcet Dominus cum operantibus iniquitatem: * pax super Israel. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah.
Epistolella Eccli. 24 In omnibus requiem quaesivi et in haereditate Domini morabor. Tunc praecépit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. R. Deo gratias.
Responsorium breve: Benedicta tu. Iter Benedicta tu * In muliéribus. V. Et benedictus fructus ventris tui. R. In muliéribus. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Benedicta tu * in muliéribus.
Capitulum Elégit eam Deus, * Et praeelégit eam, et in tabernaculo suo habitare fecit eam. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. . Kyrie, eleison . V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Oratio Pórrige nobis, Deus, dexteram tuam : et intercessione beatae et gloriosae semper Virginis Mariae, auxilium nobis supernae virtutis impende. Per Dominum. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicamus Domino. R. Deo gratias. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. R.
Amen.
Ad
Nonam
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. [Hallelujah]
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In
sempiterna saecula. Amen.
Psalmus 125 In convertendo Dominus captivitatem Sion, * facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, * et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominu facere cum illis; * magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes. Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in Austro. Qui séminant in lacrymis, in gaudio metent: * euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exsultatione, * portantes manipulos suos.
Psalmus 126 Nisi Dominus aedificáverit domum, * in vanum laborant qui aedíficant eam. Nisi Dominus custodíerit civitatem * in vanum vigilant qui custodiunt eam. In vanum est vobis ante lucem súrgere : súrgite postquam sedéritis, * qui manducatis panem doloris. Cum déderit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii * merces, fructus ventris. Sicut sagittae in manu potentis, * ita filii excussorum. Beatus
qui implebit desiderium suum ex ipsis; * non confundetur, cum loquétur
inimicis suis in porta.
Psalmus 127 Beati omnes qui timent Dominum, * Qui ámbulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis; * beatus es, et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans * in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum * in circúitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo, * qui timet Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion; * et videas quae bona sunt Jerusalem, omnibus diebus vitae tuae; Et videas filios filiorum tuorum : * pax super Israel. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah.
Epistolella. Eccli. 24 Radicavi in populo honorificato: et in parte Dei mei haereditas illius : et in plenitudine sanctorum detentio rnea R. Deo gratias.
Responsorium breve: Elégit eam Deus. Iter Elégit eam Deus; * Et praeelégit eam. V. Et in tabernaculo habitare fecit eam. R. Et praeelégit eam. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Elégit eam Deus, * Et praeelégit eam.
Capitulum Specie tua et pulchridine tua, * Intende, prospera, et regna. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Oratio Beatae et gloriosae semper Virginis Dei Genitricis Mariae intercessio gloriosa nos prótegat: et ad vitam perdúcat aeternam. Per Dominum nostrum. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicamus Domino: R. Deo gratias. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. R. Amen.
Ad Vesperas
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat
Lucernarium uoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; ¶ Deus meus, illumina tenebras meas. V. Quoniam in te eripiar a tentatione; ¶ Deus meus, illumina tenebras meas. Iter Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; ¶ Deus meus, illumina tenebras meas. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Antiphona in Choro: Ornavit me ornamento suo: posuit coronam capiti meo Rex meus et Deus meus. Hallelujah.
Hymnus
Mysterium Ecclesiae! Hymnum Christo referimus, Quem genuit Puerpera, Verbum Patris in Filio. Sola in sexu femina Electa es in saeculo. Quae meruisti Dominum Sanctum portare in utero. Vates antíqui temporis Praedixerat quod factum est, Quia Virgo conciperet Et páreret Emmanuel. Mysterium hoc magnum est, Mariae quod concessum est, Ut Deum, per quem omnia, Ex se vidéret prógredi Vere gratia plena es Et gloriosa pérmanes; Quia ex te natus est Christus, Per quem facta sunt omnia. Pastores, qui audierant Cantari Deo gloriam, Cucurrérunt in Bethlehem Natum vidére Dominum. Sic Magi ab ortu solis, Per síderis indicium, Portantes typum Gentium, Primi obtulérunt munera. Rogemus ergo, populi, Dei Matrem et Virginem, Ut ipsa nobis ímpetret Pacem et indulgentiam. Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio Cum Spiritu Paraclito In sempiterna saecula. Amen.
Responsorium in Choro: Sancta Dei Genitrix, ¶ Intercede pro nobis. Hallelujah. V. Deprecare pro nobis Filium Dei: ¶ Intercede pro nobis. Hallelujah. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Antiphona: Ave, Virgo Maria, gratia plena : Dominus tecum.
Psalmus 114 Dilexi, quia audiet Dominus * vocem orationis meae. Quia inclinavit aurem suam mihi: * et in diebus meis invocabo eum. Circumdedérunt me dolores mortis, * pericula inferni invenérunt me. Tribulationem et dolorem invéni, * et nomen Domini invocabo. O Domine, libera animam meam: * misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. Custódiens párvulos Dominus; * humiliatus sum, et salvum me fecit. Convértere, anima mea, in requiem tuam; * quia Dominus benefécit tibi. Quia erípuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, * pedes meos a lapsu. Complacébo Domino * in regione vivorum.
Psalmus 133 Ecce nunc benedícite Dominum, * omnes servi Domini. Qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri. In noctibus extóllite manus vestras in sancta, * et benedícite Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion, * qui fecit caelum et terram.
Psalmus 116 Laudate Dominum, omnes gentes, * et collaudate eum, omnes populi; Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, * et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah.
Antiphona: Ave, Virgo Maria, gratia plena : Dominus tecum. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Oratio I Omnipotens,
sempiterne Deus, famulos tuos dextera potentiae tuae a cunctis prótege
periculis: et, beata Maria semper Virgine intercedente, fac eos praesenti
gaudére prosperitate et futura. Per Dominum nostrum.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Antiphona: Ecce Ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum.
Canticum B. Mariae Virg. Luc. 1
Magnificat * anima rnea Dominum; Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo: Quia respexit humilitatem ancillae suae; * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes: Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus: Et misericordia ejus a saeculo et in saeculorum * super timentes eum. Fecit potentiam in brachio suo; * dissipavit superbos mente cordis eorum. Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles. Esurientes satiavit bonis, * et dívites dimisit inanes. Suscépit Israel puerum suum, * memor misericordiae suae; Sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini ejus usque in aeternum. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Iter Magnificat * anima mea Dominum.
Antiphona: Ecce Ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Hallelujah. Kyrie, eleison,. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Oratio II Concede nobis famulis tuis, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudére: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna pérfrui laetitia. Per Dominum. V. Domine, exaudi orationem meam. R.
Et clamor meus ad te veniat.
Psall. Virgo Verbum concépit, Virgo permansit, Virgo genuit Regem omnium regum. Hallelujah. V. Gloria Patri, etc. Iter
Virgo Verbum concépit, Virgo permansit, Virgo genuit Regem omnium regum.
Hallelujah.
Compl. I Quoniam tu Illuminas * Lucernam meam, Domine; Deus meus illumina tenebras meas.
Compl. II Benedictus es Domine, * Deus patrum nostrorum, et laudabilis, et gloriosus in saecula. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Oratio III Concede,
quaesumus, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium: ut, qui
sanctae Dei Genitricis Mariae memoriam ágimus, intercessionis ejus
auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eumdem Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedícat et exaudiat nos Deus: R. Amen. V. Procedamus cum pace: R. In nomine Christi. V. Benedicamus Domino. R. Deo gratias. Pater noster....... V. Et ne nos inducas in tentationem: R. Sed libera nos a malo. V. Sancta Trinitas nos semper salvet eet benedicat. R. Amen. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. R.
Amen.
Ad Completorium
V. Converte nos Deus salutaris noster: R Et averte iracundiam a nobis. V. Deus, + in adjutorium meum intende. R Domine ad adjuvandum me festina. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. [Hallelujah]
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen.
Psalmus 128 Saepe expugnavérunt me a juventute mea, dicat nunc Israel, * saepe expugnavérunt me a juventute mea: Etenim non potuérunt mihi: * supra dorsum meum fabricavérunt peccatores: Prolongavérunt iniquitates suas: * Dominus justus concídet cervices peccatorum. Confundantur et avertantur retrorsum, * omnes qui odérunt Sion. Fiant sicut foenum aedificiorum, * quod, priusquam evellatur, arescit : De quo non implebit manum suam qui metit, * nec sinum suum qui manípulos cólligit. Et non dixérunt praetereuntes: Benedictio Domini super vos; * benedíximus vos in nomine Domini.
Psalmus 129 De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes * in vocem orationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine; * Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est; * et propter nomen tuum sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo tuo; * speravit anima mea in Domino. A vigilia matutina usque in noctem * speret Israel in Domino: Quia apud Dominum misericordia est, * et copiosa apud eum redemptio. Et ipse rédimet Israel * ab omnibus iniquitatibus eorum.
Psalmus 130 Domine, non est exaltatum cor meum, * neque eláti sunt oculi mei; Neque ambulavi in magnis, * neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam; * sed exaltavi anímam meam: Sicut ablactus super matrem suam; * ita retribues in anima mea. Speret Israel in Domino, * ex hoc nunc et usque in saeculum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Hallelujah.
Epistolella Eccli. 24 Ab initio et ante saecula creata sum: et usque ad futurum saeculum non désinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. R. Deo gratias.
Responsorium breve: Specie tua. Iter Specie tua * Et pulchritudine tua. V. Intende, prospera et regna. R. Et pulchritudine tua. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Specie tua * Et pulchritudine tua.
Capitulum Diffusa est gratia in labiis tuis: * Proptérea benedixit te Deus in aeternum. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Oratio Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce: et quia tibi de actibus nostris placére non valémus, Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedícat et exaudiat nos Deus: R. Amen. V. Dormiamus in pace. R. Vigilemus in Christo. V. Benedicamus Domino: R. Deo gratias. Pater noster....... V. Et ne nos indúcas in tentationem. R. Sed libera nos a malo V. Noctem quietam et finem perfectum tribuat nobis divina Majestas. R. Amen.
Antiphonae
Finales B. V. M.
A Dominica I post Pentecosten usque ad Nativitatem B.M.V. exclusive.
Inviolata, integra et casta es, Maria, Quae es effecta fulgida caeli porta. O Mater alma Christi charissima, Súscipe pia laudum praeconia. Nostra ut pura pectora sint et corpora, Te nunc flagitant devota corda et ora. Tua per precata dulcissima Nobis concedas veniam per saecula, O Benigna, o Regina, o Maria, Quae sola inviolata permansisti. V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio Concede nobis, famulis tuis, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis prosperitate gaudere; et gloriosa beatae Mariae ssemper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. Amen. V. Fidelium animae per Dei misericordia requiescant in pace. R. Amen.
In Nativitate BVM usque ad Nativ Domini exclusive
Ave, Reginam caelorum. Ave, Domina angelorum. Salve, Radix sancta, Ex quo mundo Lux est orta. Gaude gloriosa, Super omnes speciosa. Valde, valde decora, Et pro nobis semper Christum exora. V. Ora pro nobis sancta Dei Genitrix. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio Porrige
nobis, Deus, dexteram tuam; et, intercessione beatae Dei Genitricis Mariae,
auxilium nobis supernae virtutis impende. Per eundem Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
A Nativitate Domini usque ad Quadragesimam exclus.
Alma Redemptoris Mater, Quae pervia caeli porta manes, Et stella maris, succerre cadenti, Surgere, qui curat populo. Tu, quae genuisti, natura mirante, Tuum sanctum Genitorem: Virgo, prius ac posterius Gabrielis ab ore. Sumens illus Ave, Peccatorum miserere. V. Post partum Virgo inviolata permansisti: R. Dei Genitrix, intercede pro nobis.
Oratio Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nunciante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen. V. Fidelium animae per Dei misericordia requiescant in pace. R.
Amen.
In Quadragesima (omittitur Feria VI in Parasceve)
Salve Regina, Mater misricodriae: vita, dulcedo, et spes nostra salve. Ad te clamamus, exsules filii Evae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte: et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata: R. Da mihi virtutem contra hostes tups.
Oratio Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Mariae Matris corpus et animam, ut dignum ilii tui habitaculum éffici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da ut, cujus commemorationem laetamur, ejus pia intercessione ab instantibus periculus et a morte perpetua liberemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen. V. Fidelium animae per Dei misericordia requiescant in pace. R. Amen.
A Pascha Resurr. usque ad Pentecost. inclusive.
Regina caeli, laetare. Hallelujah. Quia quem meruisti portare. Hallelujah. Resurrexit, sicut dixit. Hallelujah. Ora pro nobis Deum, Hallelujah. V. Gaude et laetare, Virgo Maria, Hallelujah. R. Quia surrexit Dominus vere. Hallelujah.
Oratio Deus, qui per resurrectionem Filii tui Jesu Christi Domini nostri universum mundum laetificare dignatus es, tribue, quaesumus, ut per intercessionem beatissimae Virginis Mariae, pepetuae capiamus gaudia vitae. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen. V. Fidelium animae per Dei misericordia requiescant in pace. R. Amen. |
Return to the Overview | Continue to the Terce Comparison.. |
Continue to the source text from the 11th Century, as given by Magistretti in Manuale Ambrosianum. | Continue to the Sext Comparison |
Continue to the Matins Comparison. | Continue to the None Comparison. |
Continue to the Lauds Comparison. | Continue to the Vespers Comparison. |
Continue to the Prime Comparison | Continue to the Compline Comparison. |
Return to the Home Page
Added February 7, 2001