[ The Bridgettine Sunday Office of the Holy Spirit

 


 

OFFICIUM

DE SANCTO SPIRITU


Omni die Dominica a Sororibus persolvendum.

 

 

 

AD MATUTINUM ET LAUDES

 

ANTIPHONA

In unitáte Sancti Spíritus benedicat nos Pater et Fílius..

V.  Sancti Spíritus adsit nobis grátia.

R.  Qui corda nostra sibi fáciat habitácula.

Quae Antiphona cum V. et R. sic dicitur in initio uniuscujusque Horae.

_________________

V.  Dómine, lábia mea apéries.

R.   Et os meum annuntiábit laudem tuam.

V   Deus in adjutórium rneum inténde.

R.   Dómine, ad adjuvándum me festina.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. Allelúia.

Cujus loco a Septuagésima usque ad Pascha dicitur

Laus tibi Dómine, Rex aetérnae glóriae

 

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus.

PSALMUS I

Beátus vir, qui non abiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiae non sedit:

Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus dcúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo.

Et fólium ejus non défluet : * et ómnia quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic impii non sic : * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terrae.

Ideo non resúrgent impii in judicio : * neque peccatóres in consilio justórum.

Quoniam novit Dóminus viam justórum : * et iter impiiórum peribit.

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus, reple tuórum corda íidélium, et tui amóris in eis ignem accénde, qui per diversitátem linguárum cunctárum gentes in unitáte fidei congregásti. Allelúia, allelúia.

A Septuagesima usque ad Pascha, omittitur AlleIuia

Capitulum. Rom. 5.

Caritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum qui datus est nobis. + Deo grátias

Hymnus


Veni Creátor Spíritus,

Mentes tuórum vísita,

Imple supérna grátia,

Quae tu creásti péctora.

 

Qui Paráclitus díceris,

Donum Dei altissimi,

Fons vivus, ignis, cáritas,

Et spiritális únctio.

 

Tu septifórmis múnere,

Dextrae Dei tu dígitus,

Tu rite promissum Patris,

Sermóne ditans gúttura.

 

Accénde lumen sénsibus,

Infúnde amórem córdibus,

Infírma nostri córporis,

Virtúte fírmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius,

Pacémque dones prótinus,

Ductóre sic te praevio,

Vitémus omne nóxium.

 

Per te sciámus da Patrem,

Noscámus atque Filium

Te utriúsque Spíritum

Credámus omni témpore.

 

Sit laus Patri cum Filio,

Sancto simul Paráclito,

Nobísque mittat Fílius,

Charísma Sancti Spíritus.

Amen.

 

 

 

 

Quae Antiphona, Capitulum et Hymnus per omnes Horas in hoc Officio de Sancto Spíritu repetuntur.

 

V.  Spíritus Dómini replévit orbem terrarum.

R.  Et hoc quod cóntinet ómnia sciéntiam habet vocis.

 

 

Antiph. Accípite

CANTICUM ZACHARIAE

Luc. 1

Benedíctus Dóminus Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suae.

Et eréxit cornu salútis nobis, in domo David púeri sui.

Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a saeculo sunt, prophetárum ejus.

Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.

Adfaciéndam misericór-diam cum pátribus nostris : * et memorári testaménti sui sancti.

Jusjurándum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis.

Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.

In sanctitáte, et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.

Et tu puer, Prophéta Altíssimi vocáberis : * praeíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus.

Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus : in remissiónem peccatórum eórum.

Per víscera misericórdiae Dei nostri, * in quibus visitávit nos, óriens ex alto.

Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent : * ad dirigéndos pedes nostros In viam pacis.

Glória Patri. Sicut erat.

 

Antiph. Accípite Spíritum Sanctum, quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis. Allelúia.

A Septuagesima ad Pascha omittitur Allelúia.

V.  Dómine exáudi oratiónem meam.

R.  Et clamor meus ad te véniat.

 

Orémus.

Deus qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti : da nobis in eódem Spíritu recta sápere et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus. Per ómnia saecula saeculórum. R.  Amen.

 

V. Dómine exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

V. In ómnibus bonis opéribus confórtet nos Spíritus almus.

R  Amen.

Sic terminatur omnis Hora in hoc Officio de Spiritu Sancto.

 

 


 

AD PRIMAM

Antiph. In unitite etc.

V.Deus in adjutórium etc.

Hymnus

 

 

Veni Créator Spíritus

Mentes tuórum vísita,

Imple supérna grátia,

Quae tu creásti péctora.

 

Qui Paráclitus díceris,

Donum Dei altissimi,

Fons vivus, ignis, cáritas,

Et spiritális únctio.

Per te sciámus da Patrem,

Noscámus atque Fílium

Te utriúsque Spíritum

Crédimus omni témpore.

 

Sit laus Patri cum Fílio

Sancto simul Paráclito

Nobísque mittat Fílius

Charísma sancti Spíritus.

Amen.



Antiph. Veni Sancte Spíritus.

PSALMUS 14

Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?

Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam :

Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua :

Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.

Ad nihilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:

Qui jurat próximo suo, et non décipit: * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit haec, * non movébitur in aetérnum.

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde, qui per diversitátem linguárum cunctárum gentes in unitáte fidei congregásti. Allelúia, Allelúia

 

Capitulum Rom. 5.

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sandum qui datus est nobis.

R. Deo grátias.

 

R. br.  Jesu Christe, Fili Dei vivi,* Miserére nobis. Jesu Christe.

V. Qui misísti Spíritum Sanctum Apóstolis. Miserére nobis. Glória Patri. Jesu Christe.

V. Cor mundum crea in me Deus.

R. Et Spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.

V. Dómine exáudi. 

R.  Et clamor meus.

 

Orémus.

Adsit nobis quaesumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum.... in unitáte ejúsdem Spíritus.

 

 

 

 

 

 

 

AD TERTIAM.

 

Hymnus

 

Veni, Creátor Spíritus,

Mentes tuórum vísita,

Imple supérna grátia,

Quae tu creásti péctora.

 

Tu septifórmis múnere,

Dextrae Dei tu dígitus,

Tu rite promíssum Patris,

Sermóne ditans gúttura.

Per te sciámus da Patrem,

Noscámus atque Filium;

Te utriúsque Spíritum

Credámus omni témpore.

 

Sit laus Patri cum Fílio,

Sancto simul Paráclito,

Nobísque mittat Fílius

Charisma Sancti Spíritus. Amen.

 

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus.

 

PSALMUS  53

Deus in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua júdica me.

Deus, exáudi oratiónem meam : * áuribus pércipe verba oris mei.

Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quaesiérunt ánimam meam : * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.

Ecce enim Deus ádjuvat me : * et Dóminus suscéptor est ánimae meae.

Avérte mala inimícis meis : * et in veritáe tua dispérde illos.

Voluntárie sacrificábo tibi : * et confitébor nomini tuo, Dómine, quóniam bonum est.

Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me : * et super inimícos meos despéxit óculus meus.

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium et tui amóris in eis ignem accénde, qui per diversitátem linguárurn cunctárum gentes in unitáte fidei congregásti. Allelúia. Allelúia.

 

Capitulum Rom. 5.

Caritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum qui datus est nobis.

R. Deo grátias

 

 

 

R. breve.  Emítte Spíritum tuum, * Et creabúntur. Emítte. 

V. Et renovábis fiiciem terrae. Et creabúntur. Glória Patri. Emitte.

V. Ne projícias me a fácie tua.

R.  Et Spíritum Sanctum tuum ne áuferas a me.

V.  Dómine exáudi etc.

R.  Et clamor meus etc.

 

 

 

Orémus.

Deus qui Apóstolis tuis Sanctum dedisti Spíritum : concéde plebi tuae piae petitiónis efféctum; ut quibus dedisti fidem largiáris et pacem. Per Dóminum.... in unitite ejúsdem Spíritus

 

 

 

 

 

 

 

AD SEXTAM

 

Hymnus

 

 

Veni Creátor Spíritus

Mentes tuórum vísita,

Imple supérna grátia,

Quae tu creásti péctora

 

Accénde lumen sénsibus

Infúnde amórem córdibus,

Infírma nostri corporis

Virtúte firmans pérpeti.

Per te sciámus da Patrem,

Noscámus atque Fílium,

Te utriúsque Spíritum

Credámus omni témpore.

 

Sit laus Patri cum Fílio,

Sancto simul Paráclito,

Nobisque mittat Fílius

Charísma Sancti Spíritus. Amen.

 

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus.

PSALMUS 69

Deus in adjutórium meum inténde : * Dómine, ad adjuvándum me festina.

Confundántur, et revereántur, * qui quaerunt ánimam meam.

Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.

Avertántur statim erubescéntes * qui dicunt mihi: Euge, euge.

Exsùltent et laeténtur in te omnes qui quaerunt te : * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.

Ego vero egénus, et pauper sum : * Deus ádjuva me,

Adjútor meus, et liberátor meus es tu : * Dómine, ne moreris.

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde, qui per diversitátem linguárum cunctárum gentes in unitáte fidei congregásti.

 

Capitulum. Rom. 5.

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sandum qui datus est nobis.

V. Deo grátias.

 

R. breve Spíritus, * Paráclitus. Spíritus. 

V. Docébit vos ómnia. Paráclitus. Glória Patri. Spíritus.

V. Redde mihi laetítiam salutáris tui.

R. Et spíritu principáli confírma me. 

V.  Redde mihi laetítiam salutáris tui. 

R.  Et Spíritu principáli conffrma me.

R.  Dómine exáudi etc. R.  Et clamor meus etc.

 

Orémus.

Vere igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum Dómine: ut tibi casto córpore serviámus et mundo corde placeámus. Per Dóminum.... in unitáte ejúsdem.

 

 

 

 

 

AD NONAM.

 

Hymnus

 

Veni, Creátor Spíritus,

Mentes tuórum vísita,

Imple supérna grátia,

Quae tu creásti péctora.

 

Hostem repéllas lóngius,

Pacémque dones prótinus;

Ductóre sic te praevio

Vitémus omne nóxium.

Per te sciámus da Patrem,

Noscámus atque Filium;

Te utriùsque Spíritum

Credámus omni témpore.

 

Sit laus Patri cum Fílio,

Sancto simul Paráclito,

Nobísque mittat Fílius

Charísma Sancti Spíritus.

Amen.

 

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus.

 

PSALMUS  86

Fundamenta ejus in móntibus sanctis : * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.

Gloriósa dicta sunt de te, * civitas Dei.

Memor ero Rahab et Babylónis * sciéntium me.

Ecce alienígene et Tyrus, et pópulus Aethíopum, * hi fuérunt illic.

Numquid Sion dicet : Homo, et homo natus est in ea? * et ipse fundávit eam Altíssimus? -

Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.

Sicut lactántium ómnium * habitátio est in te. - *in unitáte fidei con gregásti. AlleIùia,. allelúia.

 

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde, qui per diversitátem linguárum cunctárum gentes in unitáte fídei congregásti. Allelúia, allelúia.

 

Capitulum. Rom 5

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum qui datus est nobis. R.  Deo grátias.

 

R. breve.  Loquebántur váriis * Linguis Apóstoli. Loquebántur.

V. Magnália Dei. Linguis Apóstoli. Glória Pátri. Loquebántur

V.  Spíritus Dómini replévit orbem terràrum

R. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis.

V. Dómine euáudi etc.

R.  Et clamor meus etc.

 

Orémus:

Praesta quáesumus, omnípotens Deus, ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos glóriae suae dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum.... in unitáte ejúsdem.

 

 

 

 

 

 

AD VESPERAS

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus.

 

PSALMUS 127

 

Beáti omnes qui timent Dóminum : * qui ámbulant in viis ejus.

Labóres mánuum tuárum quia manducábis : * beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuae.

Fílii tui sicut novéllae olivárum, * in clrcúitu mensae tuae.

Ecce sie benedicétur homo, * qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion : * et videas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitae tuae.

Et videas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israel.

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium et tui amóris in eis ignem accénde, qui per diversitátem linguárum cunctàrum gentes in unitáte fidei congregásti. Allelúia, allelúia.

A Septuagesima ad Pascha omittitur Allelúia.

Capitulum. Rom. 5.

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum qui datus est nobis.

R.  Deo grátias.

Hymnus

 

 

Veni Creátor Spíritus

Mentes tuórum vísita,

Imple supérna grátia,

Quae tu creásti péctora.

 

Qui Paráclitus díceris,

Donum Dei Altíssimi,

Fons vivus, ignis, cáritas,

Et spiritális únctio.

 

Tu septifórmis múnere,

Dextrae Dei tu dígitus,

Tu rite promíssum Patris,

Sermóne ditans gúttura.

 

Accénde lumen sénsibus,

Infúnde amórem córdibus,

Infirma nostri córporis

Virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius,

Pacémque dones prótinus,

Ductóre sic te práevio,

Vitémus omne nóxium.

 

Per te sciámus da Patrem,

Noscámus atque Fílìum

Te utriúsque Spíritum

Credámus omni témpore.

 

Sit laus Patri cum Fílio,

Sancto simul Paráclito,

Nobísque mittat Fílius,

Charisma Sancti Spíritus.

Amen.

 

 

V. Emítte Spíritum tuum et creabúntur.

R.  Et renovábis fáciem terrae.

 

Antiph. Spíritus ubi vult spirat.

CANTICUM B. MARIAE V.

Luc.  I

 

Magníficat * ánima mea Dóninum.

Et exsultávit spíritus mcus * in Deo salutári meo.

Quia respéxit humilitátem ancíllae suae : * ecce enim ex hoc beátam mé dicent omnes generatiónes.

Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen eius.

Et misericórdia eius a progénie in progénies * ti méntibus eum

Fecit poténtiam in bráchio suo : * dispérsit supérbos mente cordis tui,

Depósuit poténtcs de sede * et exaltávit hú miles.

Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit ináncs.

Suscépit Israel púerum suum,* recordátus misericórdiae suae.

Sicut locùtus est ad patres nos stros, Abraham, et sémini eius in sáecula,

Glória Patri, etc,

 

 

Antiph. Spíritus ubi vult spirat et vocem ejus audis, et nescis unde véniat aut quo vadat.

 

V. Dómine exáudi ctc.

R.  Et clamor meus etc.

 

Orémus.

Deus cui omne cor patet et omnis volúntas lóquitur, et quem nullum Iatet secrétum: purífica per infusiónem Sancti Spíritus cogitatiónes cordis nostri, ut te pcrfécte dilígere, et digne laudáre mereámur. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.

 

 

 

 

 

AD COMPLETORIUM

 

Antiph. In unitáte.  V. Sancti Spiritus, etc. (as at the beginning)

 

 

V.  Convérte nos Deus sa1utáris noster.

R.  Et avértc iram tuam a nobis.

V.  Deus in adjutórium etc.

 

Antiph. Veni Sancte Spíritus.

PSALMUS 128

Saepe expugnavérunt me a iuventúte mea : * dicat nunc Israel.

Saepe expugnavérunt me a juventúte mea : * étenim non potuéunt mihi.

Supra dorsum rneum fabricavérunt peccatóres : * prolongavérunt iniquitátem suam.

Dóminus justus concidit ccrvices peccatórum : * confundántur, et convertántur retrórsum omnes qui odérunt Sion.

Fiant sicut foenum tectórum : * quod priúsquam evellátur, exáruit.

De quo non implévit manum suam qui metit,* et sinum suum qui manípulos cólligit.

Et non dixérunt qui praeteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.

 

 

Antiph. Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium et tui amóris in eis ignem accénde, qui per diversitátem linguárum cunctárum gentes in unitáte fídei congregásti. Allellúia, allelúia.

 

Capitulum. Rom. 5

Caritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. R.. Deo grátias.

 

R.  breve.  In manus tuas Dómine * Comméndo spiritum meum. In manus.

V. Qui Spíritu Sancto replésti omnem terram. Comméndo. Glória Patri, In manus.

Hymnus. Veni Creátor Spíritus ut supra in Vesperis.

V.  Cor mundum crea in me Deus.

R  Et spíritum rectum innova in viscéribus meis.

 

Antiph. Spíritus.

 

CANTICUM SIMEONIS

Luc. 2

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace :

quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum.

Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum :

Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plébis tuae Israel.

Glória Patri, etc.

 

Antiph. Spíritus Dómini docébit vos ómnia.

 

V.  Dómine exáudi etc.

R.  Et clamor meus etc.

 

Orémus.

Sancti Spíritus, quaesumus Dómine, corda nostra mundet infúsio, et sui roris íntima aspersióne foecúndet. Per Dóminum.... in unitáte ejúsdem Spíiitu.

V.  Dómine exáudi etc.

R.  Et clamor meus etc.

V.  Benedicámus Dómino.

R.  Deo grátias.

V.  In ómnibus bonis opéribus confórtet nos Spíritus almus. R. Amen.

 

 

De Beata Maria Virgine,

Antiphona prima.

 

Ave María, grátia plena, Dóminus tecum : Benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui Jesus Christus,

 

 

De Beata Maria Virgine,

Antiphona altera.

 

Spíritus Sanctus in te descéndet, María : Ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei.

 

V. Ecce ancílla Dómini.

R.  Fiat mihi secúndum verbum tuum.

 

Orémus.

Deus qui de Beáta María Virginis útero, Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscipere voluísti : praesta supplícibus tuis; ut qui vere eam Dei Genitrícem crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Jesum Chrístum Dóminum nostrum. R. Amen.

 

 

 

 

added January 7, 2001