R. Christus resúrgens ex mórtuis, iam non móritur,
mors illi ultra non dominábitur:
quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel:
* Quod autem vivit, vivit Deo, allelúia, allelúia.
V. Mórtuus est semel propter delícta nostra,
et resurréxit propter iustificatiónem nostram.
R. Quod autem vivit, vivit Deo, allelúia, allelúia.